monumenta.ch > Beda Venerabilis > 65
Beda, De Temporum Ratione, LXIV. Typica paschae interpretatio. <<<     >>> LXVI. Chronicon sive de sex huius saeculi aetatibus.

CAPUT LXV. De circulo magno paschae. [IOAN. NOV. SCHOLIA.---Placuit eumdem. Hos circulos quotquot ex Beda et Dionysio reliquos invenimus, subiecimus libro huic ad finem; perfecimus autem ut essent ab initio Incarnationis Dominicae, usque ad annum 600, quo exacto non deerunt et alii studiosi qui eumdem ad suum quoque aetatem et longiorem producent.] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Circulus paschae magnus est, qui, multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, DXXXII conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies et octies deni ac noveni multiplicentur, DXXXII numerum csg250.330 complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennobmv343.143 rvenalis, lunae circulos XXVIII, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solent annis, X et IX habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, CXXXIII, embolismos CXCV menses solares, vicies octies CCXXVIII, id est, VIM,CCCLXXXIIII, menses autem lunares, vicies octies CCXXXV, id est, VIM, DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VIM, DCCCCXXXV, id est, CXCIIIIM, CLXXX, csg248.183 appositis autem bissextis CXCIIIIM, CCCXIII. Qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat: tantum anni dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius, et indictiones, quoquo ferantur in ordine, nil siderum cursum, atque ideo nihil paschalis calculi ordinem movent. Quod ut apertius clarescat, placuit eundem plenario ordine circulum praesenti opusculo praeponere, sumpto exordio a quingentesimo tricesimo bnf1615.81 v secundo dominicae Incarnationis anno, ubi primum Dionysius circulum coepit, et perducto opere usque ad millesimum sexagesimum [C, quartum.] tertium eiusdem bav1449.104 r sacrosanctae Incarnationis annum, quatenus legentes quique non solum praesentem vel futurum prospicere, sed et praeteritum omnem paschalis statum bnf7296.75 temporis inenarrabili possent intuitu respicere, atque ad dilucidationem priscae lectionis annos bnf13013.138 omnes, qui aliquando in quaestionem venerant, quando vel quales fuerint evidentius [B, C, agnoscant.] agnoscat:

bav1448.200 bnf2389.110 csg251.131

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik